Colliculus axonis
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Colliculus axonis perikaryon neuronis cum initio axonis ligat. In colliculi loco neuron ex summatione potentiales actiones generat, quae per axon ad globulos terminales propagantur.
Summatio
[recensere | fontem recensere]Summatio intra cellulam nervalem designatur calculus analogus integralis ope ex informationibus per dendrita recepta ad potentialem actionem obtinendum.
Potentialis actio electrica
[recensere | fontem recensere]Distributio onerum electricorum inter spatium extracellulare et intracellulare diversitates ostendit, quia distributio numeralis iontum, imprimis natrii (Na+) et kalii (K+) impar est. In statu quiescente onera natrii extracellularia intracellularibus maiora, kalii quidem minora sunt. Quia autem copia onerum iontum natrii maior est, potentiale electricum interius versus illud exterius negativum invenitur. Brevi actione ineunte vero distributio potentialium alteratur: nun copia maior onerum positivorum intra cellulam invenitur.